Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 15, 26.
1 | Nimirum ergo quia vitium est et infirmitas animae, ita suis operibus delectari, ut potius in eis, quam in se requiescat ab eis; cum procul dubio melius aliquid in illa sit quo ea facta sunt, quam ipsa quae facta sunt: insinuatur nobis Deus per hanc Scripturam, qua dicitur requievisse ab omnibus operibus suis quae fecit, nullo opere suo sic delectatus, quasi faciendi eius eguerit, vel minor futurus nisi fecisset, vel beatior cum fecisset. |
2 | Quia enim ex illo ita est quidquid ex illo est, ut ei debeat quod est, ipse autem nulli quod ex ipso est, debeat quod beatus est; se rebus quas fecit diligendo praeposuit: non sanctificans diem quo ea facienda inchoavit, nec illum quo ea perfecit, ne illis vel faciendis vel factis auctum eius gaudium videretur; sed eum quo ab ipsis in seipso requievit. |
3 | Et ipse quidem nunquam ista requie caruit, sed nobis eam per diem septimum ostendit: hinc etiam significans non percipi requiem suam nisi a perfectis, cum ad eam intimandam non deputavit diem, nisi qui perfectionem rerum omnium sequebatur. |
4 | Nam qui semper est quietus, tunc nobis requievit, cum se requievisse monstravit. |