monumenta.ch > Augustinus > 25


Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 14, 25.

1 Denique ipse nec cum creavit defessus, nec cum cessavit refectus est; sed nos voluit per Scripturam suam ad quietis exhortari desiderium, intimando nobis eum diem se sanctificasse, in quo quievit ab omnibus operibus suis.
2 Nam nusquam omnium sex dierum quibus creata sunt omnia, legitur aliquid sanctificasse, nec ante ipsos sex dies ubi scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1), additum est.
3 Et sanctificavit: sed diem istum, in quo requievit ab omnibus operibus suis quae fecit, voluit sanctificare, tanquam et apud ipsum, qui nihil in opere suo laborat, plus quies quam operatio valeat.
4 Hoc quidem in hominibus Evangelium nobis intimat, ubi Salvator noster meliorem partem dicit Mariae, quod sedens ad pedes eius requiescebat in verbo eius, quam Marthae, quamvis propter obsequium quo ei ministrabat circa multa occupatae, et licet bonum opus operantis (Luc. X, 39-42).
5 Verum hoc in Deo quomodo sit vel intelligatur, difficile dictum est, etiamsi cogitatu aliquantulum attingi potest, cur Deus sanctificaverit diem quietis suae, qui nullum sanctificaverit operis sui, nec ipsum sextum quo et hominem fecit, et cuncta perfecit.
6 Ac primum ipsum requiescere Dei quale sit, cuius humanae mentis acies assequi potest? Quod tamen nisi esset, hoc omnino ista Scriptura non poneret.
7 Dicam sane quod sentio, haec duo indubitata praeloquens, nec Deum, velut post laborem desideratumve negotii sui finem, temporali quadam requie delectatum; nec has Litteras auctoritate tanta merito praeminentes, frustra falsoque dixisse quod Deus ab omnibus operibus suis quae fecit, in septimo die requieverit, eaque causa eumdem diem sanctificaverit.
Augustinus HOME