Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 13, 24.
1 | Et opera quidem eius videmus bona; quietem vero eius post bona opera nostra videbimus. |
2 | Ob quam significandam mandavit Hebraeo populo unum diem observandum (Exod. XX, 8): quod tam carnaliter agebant, ut eo die salutem nostram Dominum videntes operari criminarentur, ac si eis de opere Patris rectissime responderet, cum quo et ipse operabatur aequaliter, non solum creaturae universae administrationem, sed etiam ipsam nostram salutem. |
3 | Iam vero tempore gratiae revelatae, observatio illa sabbati, quae unius diei vacatione figurabatur, ablata est ab observatione fidelium. |
4 | In ea quippe gratia perpetuum sabbatum iam observat, qui spe futurae quietis operatur quidquid boni operatur, nec in ipsis bonis operibus suis, quasi habens bonum quod non acceperit, gloriatur: ita enim tanquam diem sabbati, hoc est Dominicae cessationis in sepultura, suscipiens atque intelligens Baptismi sacramentum, quiescit a pristinis operibus suis; ut iam in novitate vitae ambulans (Rom. VI, 4), Deum in se operari cognoscat, qui simul et operatur, et quiescit, et creaturae praebens congruam gubernationem, et apud se habens aeternam tranquillitatem. |