Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 11, 21.
1 | Quapropter iustissima ratione compellimur indagare, si valeamus, atque eloqui, quomodo utrumque sit verum, et quod hic scriptum est, in septimo die requievisse Deum ab operibus suis, quae fecit; et quod in Evangelio dicit ipse, per quem facta sunt omnia, Pater meus usque nunc operatur, et ego operor (Ioan. V, 17). |
2 | Eis enim hoc respondit, qui propter requiem Dei Scripturae huius auctoritate antiquitus commendatum sabbatum, ab eo non observari querebantur. |
3 | Et dici quidem probabiliter potest, observandum sabbatum Iudaeis fuisse praeceptum in umbra futuri, quae spiritualem requiem figuraret, quam Deus exemplo huius quietis suae fidelibus bona opera facientibus arcana significatione pollicebatur. |
4 | Cuius quietis et ipse Dominus Christus, qui nonnisi quando voluit passus est, etiam sepultura sua mysterium confirmavit. |
5 | Ipso quippe die sabbati requievit in sepulcro, eumque totum diem habuit sanctae cuiusdam vacationis, posteaquam sexto die, id est parasceve, quam dicunt sextam sabbati, consummavit omnia opera sua, cum de illo quae scripta sunt, in ipso crucis patibulo complerentur. Nam et hoc verbo usus est quando ait: Consummatum est; et inclinato capite tradidit spiritum (Ioan. XIX, 30). |
6 | Quid ergo mirum si Deus istum diem, quo erat Christus in sepultura quieturus, volens etiam hoc modo praenuntiare, ab operibus suis in uno die requievit, deinceps operaturus ordinem saeculorum, ut et illud vere diceretur, Pater meus usque nunc operatur? |