Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 10, 20.
1 | Hic ergo intellectus, in eo quod positum est requievisse Deum ab omnibus operibus suis, quae fecit bona valde, quia ipse nos facit requiescere, cum bona opera fecerimus, quibusdam forte suffecerit: sed nos huius sententiae Scripturarum consideratione suscepta, urgemur quaerere quonammodo et ipse requiescere potuerit; quamvis requie sua nobis insinuata, sperare admonuerit in se requiem nostram futuram. |
2 | Sicut enim ipse fecit coelum et terram, et ea quae in eis sunt, et omnia sexto die consummavit; nec in eis aliquid dici potest nos creasse, illo donante ut crearemus, et ideo dictum esse, Consummavit Deus in die sexto opera sua quae fecit, quia ut a nobis consummarentur ipse praestitit: ita et quod dictum est, Requievit Deus in die septimo ab omnibus operibus suis quae fecit, non utique nostram requiem, quam concedente ipso adepturi sumus, sed ipsius primitus intelligere debemus, qua in septimo die requievit, consummatis operibus; ut prius omnia quae scripta sunt facta monstrentur, et deinde si opus est, etiam aliquid significasse doceantur. |
3 | Recte quippe dicitur, sicut Deus post opera sua bona requievit, ita et nos post opera nostra bona requieturos. |
4 | Sed ob hoc etiam recte flagitatur, ut quemadmodum disputatum est de operibus Dei, quae ipsius esse satis apparet; ita de requie Dei satis disseratur, quae propria ipsius demonstretur. |