monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 9, 18. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 9, 19.

1 Hoc genere locutionis rursus idem apostolus mirabiliter usus est, ubi ait: Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo (Galat. IV, 9).
2 Neque enim tunc eos cognoverat Deus, praecognitos videlicet ante constitutionem mundi (I Petr. I, 10); sed quia tunc ipsi eum illius munere, non suo merito vel facultate cognoverant, maluit tropice loqui, ut tunc ab illo cognitos diceret, cum eis cognoscendum se praestitit, et verbum corrigere, quasi hoc minus recte dixerit, quod proprie dixerat, quam sinere ut hoc sibi arrogarent se potuisse quod eis posse ille donaverat.
Augustinus HOME