Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 9, 18.
1 | Ex hoc locutionis modo arbitror dictum illud ab Apostolo: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV, 30). |
2 | Neque enim ipsa Spiritus sancti, qua est quidquid ipse est, substantia contristari potest; cum habeat aeternam atque incommutabilem beatitudinem, magisque sit ipsa aeterna et incommutabilis beatitudo. |
3 | Sed quia ita in sanctis habitat, ut eos impleat charitate, qua necesse est ut homines ex tempore gaudeant profectu fidelium et bonis operibus; et ideo necesse est etiam contristentur lapsu vel peccatis eorum, de quorum fide ac pietate gaudebant; quae tristitia laudabilis est, quia venit ex dilectione quam Spiritus sanctus infundit: propterea ipse Spiritus dicitur contristari ab eis qui sic agunt, ut eorum factis contristentur sancti, non ob aliud nisi quia Spiritum sanctum habent; quo dono tam boni sunt, ut eos mali moestificent, hi maxime quos bonos fuisse sive noverunt sive crediderunt. |
4 | Quae profecto tristitia non solum non culpanda, verum etiam praecipue laudanda ac praedicanda est. |