monumenta.ch > Augustinus > . . .


Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 9, . . .

1 Quid restat ut intelligamus, nisi forte creaturae rationali, in qua et hominem creavit, in seipso requiem praebuisse, post eius perfectionem, per donum Spiritus sancti, per quem diffunditur charitas in cordibus nostris (Rom. V, 5) ut illuc feramur appetitu desiderii, quo cum pervenerimus requiescamus, id est nihil amplius requiramus? Sicut enim recte dicitur Deus facere, quidquid ipso in nobis operante fecerimus; ita recte dicitur Deus requiescere, cum eius munere requiescemus.
Augustinus HOME