1 | An forte quis dixerit, dicendo quidem ut fierent, quae continuo facta sunt, Deum non laborasse, sed forte cogitando quid fieri debuisset; qua cura velut liberatus rerum perfectione requieverit, et eo merito diem quo primo factus est ab hac animi intentione securus, benedicere, et sanctificare voluerit? Quod si haec sapere, multum desipere est (rerum enim condendarum tam facultas, quam facilitas incomparabilis atque ineffabilis est apud Deum), |