monumenta.ch > Augustinus > 15
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 8, 16.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 8, 15.

1 Iamvero quod scriptum est, requievisse Deum in die septimo ab omnibus operibus suis quae fecit; et ideo eumdem diem benedixisse, et sanctificasse, quia in ipso requievit; ut quomodo possumus, quantum ab ipso adiuti fuerimus, intellectu conemur attingere, prius de hoc carnales hominum suspiciones a nostris mentibus abigamus.
2 Numquid enim dici vel credi fas est Deum laborasse in operando, cum ea quae supra scripta sunt condidit, quando dicebat, et fiebant? Ita quippe nec homo laborat, si aliquid faciendum, mox ut dixerit, fiat.
3 Quamvis enim humana verba sonis adminiculata ita proferantur, ut sermo diuturnus fatiget: tamen cum tam pauca sunt, quam pauca legimus in eo quod scriptum est, cum Deus dixit, Fiat lux, Fiat firmamentum, et caetera usque in finem operum, quae sexto die consummavit; nimis absurdi deliramenti est, istum vel hominis, nedum Dei, laborem putare.
Augustinus HOME