monumenta.ch > Augustinus > 14
   

Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 7, 14.

1 Quamobrem non possumus dicere, propterea senarium numerum esse perfectum, quia sex diebus perfecit Deus omnia opera sua; sed propterea Deum sex diebus perfecisse opera sua, quia senarius numerus perfectus est.
2 Itaque, etiamsi ista non essent, perfectus ille esset; nisi autem ille perfectus esset, ista secundum eum perfecta non fierent.
Augustinus HOME

bnf12958.58