Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 7, . . .
1 | Tamen istam senarii numeri perfectionem, nec extra nos ipsos cernimus, sicut oculis corpora; nec ita intra nosmetipsos, quemadmodum corporum phantasias, et visibilium imagines rerum, sed alio quodam longe differenti modo. |
2 | Quamvis enim se obiectent mentis aspectui quasi corpusculorum quaedam simulacra, cum senarii numeri compositio vel ordo vel partitio cogitatur: tamen validior et praepotentior desuper ratio non eis annuit, interiusque numeri vim contuetur; per quem contuitum fidenter dicit, id quod dicitur unum in numeris, in nullas partes dividi posse; nulla autem corpora nisi in partes innumerabiles dividi; et facilius coelum et terram transire, quae secundum senarium numerum fabricata sunt, quam effici posse ut senarius numerus non suis partibus compleatur. |
3 | Gratias itaque Creatori semper agat animus humanus, a quo ita creatus est, ut hoc possit videre, quod avium nulla, nulla bestiarum, quae tamen nobiscum vident et coelum, et terram, et luminaria, et mare, et aridam, et omnia quae in eis sunt. |