monumenta.ch > Augustinus > . . .


Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 6, . . .

1 Cum ergo haec ita disponerentur, ut haberent mensuras, et numeros, et pondera sua, ubi ea cernebat ipse disponens? Neque enim extra seipsum, sicut cernimus oculis corpora; quae utique nondum erant, cum disponerentur ut fierent.
2 Nec intra seipsum ista cernebat, sicut animo cernimus phantasias corporum, quae non praesto sunt oculis, sed ea quae vidimus, vel ex eis quae vidimus imaginando cogitamus.
3 Quo modo ergo ista cernebat, ut ita disponeret? Quo, nisi eo quo solus potest?
Augustinus HOME