monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 5, 11. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 5, 12.

1 Faciamus ergo ita dictum esse, Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti, tanquam dictum esset, ita disposita ut haberent proprias mensuras suas, et proprios numeros, et proprium pondus, quae in eis pro sui cuiusque generis mutabilitate mutarentur, augmentis et diminutionibus, multitudine et paucitate, levitate et gravitate, secundum dispositionem Dei: numquid sicut ista mutantur, ita ipsum Dei consilium, in quo ea disposuit, mutabile dicimus? Averterit ipse tantam dementiam.
Augustinus HOME