1 | An forte putabimus ita dictum esse, Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti, ac si diceretur, Omnia sic disposuisti, ut haberent mensuram, et numerum, et pondus? Quia et si diceretur, Omnia corpora in coloribus disposuisti; non hinc esset consequens ut ipsa Dei Sapientia, per quam facta sunt omnia, colores in se prius habuisse intelligeretur, in quibus faceret corpora: sed ita acciperetur, Omnia corpora in coloribus disposuisti, ac si diceretur, Omnia corpora sic disposuisti, ut haberent colores. |