monumenta.ch > Augustinus > 9
    >>> 10.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 4, 9.

1 Sed nomina mensurae et numeri et ponderis, quisquis nonnisi visibiliter novit, serviliter novit.
2 Transcendat itaque omne quod ita novit, aut si nondum potest, nec ipsis nominibus haereat, de quibus cogitare nisi sordide non potest.
3 Tanto enim magis cuique ista in superioribus chara sunt, quanto ipse minus est in inferioribus caro.
4 Quod si non vult aliquis ea vocabula, quae in rebus infimis et abiectissimis didicit, transferre ad illa sublimia, quibus intuendis mentem serenare conatur, non est urgendus ut faciat.
5 Dum enim hoc intelligatur quod intelligendum est, non magnopere curandum est quid vocetur.
6 Scire oportet tamen cuiusmodi similitudo est inferiorum ad superiora.
7 Non enim aliter recte hinc illuc ratio tendit, et nititur.
Augustinus HOME