Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 3, 7.
1 | Quapropter cum eum legimus sex diebus omnia perfecisse, et senarium numerum considerantes, invenimus esse perfectum, atque ita creaturarum ordinem currere, ut etiam ipsarum partium, quibus iste numerus perficitur, appareat quasi gradata distinctio; veniat etiam illud in mentem, quod alio loco Scripturarum ei dicitur, Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti (Sap. XI, 21); atque ita cogitet anima, quae potest, invocato in auxilium Deo, et impertiente atque inspirante vires, utrum haec tria, mensura, numerus, pondus, in quibus Deum disposuisse omnia scriptum est, erant alicubi antequam crearetur universa creatura, an etiam ipsa creata sunt; et si erant antea, ubi erant. |
2 | Neque enim ante creaturam erat aliquid nisi creator. |
3 | In ipso ergo erant. |
4 | Sed quomodo? nam et ista quae creata sunt, in ipso esse legimus (Rom. XI, 36): an illa sicut ipse, ista vero sicut in illo a quo reguntur et gubernantur? Et quomodo illa ipse? Neque enim Deus mensura est, aut numerus, aut pondus, aut ista omnia. |
5 | An secundum id quod novimus mensuram in eis quae metimur, et numerum in eis quae numeramus, et pondus in eis quae appendimus, non est Deus ista: secundum id vero quod mensura omni rei modum praefigit, et numerus omni rei speciem praebet, et pondus omnem rem ad quietem ac stabilitatem trahit, ille primitus et veraciter et singulariter ista est, qui terminat omnia et format omnia, et ordinat omnia; nihilque aliud dictum intelligitur, quomodo per cor et linguam humanam potuit, Omnia in mensura, et numero, et pondere disposuisti, nisi, Omnia in te disposuisti? |