Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 2, 6.
1 | Perfecto ergo numero dierum, hoc est senario, perfecit Deus opera sua quae fecit. |
2 | Ita enim scriptum est: Et consummavit Deus in die sexto opera sua quae fecit. |
3 | Magis autem in istum numerum intentus fio, cum considero etiam ordinem operum ipsorum. |
4 | Sicut enim idem numerus gradatim partibus suis in trigonum surgit; nam ita sequuntur unum, duo, tria, ut nullus alius interponi possit, quae singulae senarii partes sunt quibus constat; unum, sexta; duo, tertia; tria, dimidia: ita uno die facta est lux, duobus autem sequentibus fabrica mundi huius; uno superior pars, id est firmamentum, altero inferior, id est mare et terra: sed partem superiorem nullis alimentorum corporalium generibus implevit, quia non ibi erat positurus corpora tali refectione indigentia; at inferiorem, quam sibi congruentibus animalibus ornaturus erat, necessariis eorum indigentiae cibis ante ditavit. |
5 | Reliquis ergo tribus diebus ea creata sunt, quae intra mundum, id est intra istam universitatem visibilem ex elementis omnibus factam, visibilia suis et congruis motibus agerentur: primo in firmamento luminaria, quia prius erat factum firmamentum; deinde in inferiore animantia, sicut ordo ipse poscebat, uno die, aquarum; alio, terrarum. |
6 | Nec quisquam ita demens est, ut audeat dicere non potuisse Deum facere uno die cuncta, si vellet; aut si vellet biduo, uno die spiritualem creaturam, et alio corporalem; sive uno die coelum cum omnibus pertinentibus, et alio terram cum omnibus quae in ea sunt; et omnino quando vellet, quamdiu vellet, et quomodo vellet: quis est qui dicat voluntati eius aliquid potuisse resistere? |