Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 2, 3.
1 | Senarius ergo numerus, ut dicere coeperam, partibus suis connumeratis et in summam ductis, in se completur. |
2 | Alii namque sunt numeri, quorum partes simul ductae minorem summam faciunt, alii vero ampliorem: certis vero intervallorum rationibus pauciores inveniuntur, qui suis partibus compleantur, quarum summa nec citra insistat, nec ultra excrescat, sed ad tantum occurrat, quantus est ipse numerus cuius partes sunt. |
3 | Horum primus senarius est. |
4 | Nam unius in numeris nullae partes sunt. |
5 | Sic enim dicitur unum in numeris quibus numeramus, ut non habeat dimidium vel aliquam partem, sed vere ac pure et simpliciter unum sit. |
6 | Duorum autem pars unum est, et ea dimidia, nec ulla altera. |
7 | Ternarius vero duas habet, unam quae dici possit quota sit, quod est unum, nam tertia eius est; et aliam maiorem quae non possit dici quota sit, id est duo: nec huius ergo partes computari possunt illae, de quibus agimus, id est quae dici possunt quotae sint. |
8 | Porro quaternarius duas habet tales: nam unum, quarta eius est; duo, dimidia; sed ambae in summam ductae, id est unum et duo simul, ternarium faciunt, non quaternarium. |
9 | Non ergo eum complent partes suae, quia in summa minore consistunt. |
10 | Quinarius non habet talem nisi unam, id est ipsum unum, quae quinta pars eius est: nam et duo quamvis pars eius minor sit et tria maior; neutra tamen earum dici potest quota pars eius sit. |
11 | Senarius vero tres partes tales habet, sextam, tertiam, dimidiam: sexta eius, unum est; tertia, duo, dimidia, tria. |
12 | Hae autem partes in summam ductae, id est unum et duo et tria, simul eumdem consummant perficiuntque senarium. |