monumenta.ch > Augustinus > 1


Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 1, 1.

1 Et consummata sunt coelum et terra, et omnis ornatus eorum.
2 Et consummavit Deus in die sexto opera suae quae fecit; et requievit Deus in die septimo ab omnibus operibus suis quae fecit.
3 Et benedixit Deus diem septimum, et sanctificavit eum; quia in ipso requievit ab omnibus operibus suis quae inchoavit Deus facere.
4 Arduum quidem atque difficillimum est viribus intentionis nostrae, voluntatem scriptoris in istis sex diebus, mentis vivacitate penetrare, utrum praeterierint dies illi, et addito septimo, nunc per volumina temporum, non re, sed nomine repetantur.
5 In toto enim tempore multi dies veniunt praeteritis similes, nullus autem idem redit.
6 Utrum ergo praeterierint dies illi; an istis qui eorum vocabulis et numero censentur, in temporum ordine quotidie transcurrentibus, illi in ipsis rerum conditionibus maneant ut non solum in illis tribus antequam fierent luminaria, sed etiam in reliquis item tribus, diei nomen intelligamus in specie rei quae creata est, noctemque eius in privatione vel defectu, vel si quo alio nomine melius significatur, cum amittitur species, aliqua mutatione a forma ad informitatem declinante atque vergente: quae mutatio in omni creatura sive possibilitate inest, etiamsi desit effectu, sicut in coelestibus superioribus; sive ad implendam in infimis rebus pulchritudinem temporalem, per ordinatas vices quorumque mutabilium decessionibus successionibusque peragitur, sicut manifestum est in rebus terrenis atque mortalibus: vespera vero in omnibus perfectae conditionis quasi quidam terminus sit: mane autem incipientis exordium; omnis enim creata natura certis suis initiis et finibus continetur: indagare difficile est.
7 Sed sive hoc, sive illud, sive aliquid etiam tertium probabilius, quod dicatur, possit inveniri, quod in progressu disputationis forsitan apparebit, quemadmodum in illis diebus et nox et vespera et mane intelligatur: non est tamen abs re, ut consideremus senarii numeri perfectionem in ipsa interiori natura numerorum; quam mente intuentes, ea quae sensibus etiam corporis adiacent, numeramus, numeroseque disponimus.
Augustinus HOME