Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 24, 37.
1 | Quid ergo dicemus? An quia praesciebat Deus hominem peccaturum, nec in suae imaginis perfectione mansurum, non singillatim, sed cum caeteris eum dicere voluit bonum, velut intimans quid esset futurum? Quia cum ea quae facta sunt, in eo quod facta sunt, quantum acceperunt, manent, sicut vel illa quae non peccaverunt, vel illa quae peccare non possunt; et singula bona, et in universo bona valde sunt. |
2 | Non enim frustra est additum, valde; quia et corporis membra si etiam singula pulchra sunt, multo sunt tamen in universi corporis compage omnia pulchriora. |
3 | Quia oculum, verbi gratia, placitum atque laudatum, tamen si separatum a corpore videremus, non diceremus tam pulchrum, quam in illa connexione membrorum, cum loco suo positus in universo corpore cerneretur. |
4 | Ea vero quae peccando amittunt decus proprium, nullo tamen modo efficiunt ut non etiam ipsa recte ordinata, cum toto atque universo bona sint. |
5 | Homo igitur ante peccatum et in suo utique genere bonus erat; sed Scriptura praetermisit hoc dicere, ut illud potius diceret quod futurum aliquid praenuntiaret. |
6 | Non enim falsum de illo dictum est. |
7 | Qui enim singillatim bonus est, magis utique cum omnibus bonus est. |
8 | Non autem quando cum omnibus bonus est, sequitur ut etiam singillatim bonus sit. |
9 | Moderatum est itaque ut id diceretur, quod in praesenti verum esset, et praescientiam significaret futuri. |
10 | Deus enim naturarum optimus conditor, peccantium vero iustissimus ordinator est; ut etiam si qua singillatim fiunt delinquendo deformia, semper tamen cum eis universitas pulchra sit. |
11 | Sed iam ea quae sequuntur in sequenti volumine pertractemus. |