monumenta.ch > Augustinus > 29


Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 19, 29.

1 Et dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et dominetur piscium maris et volatilium coeli, et omnium pecorum, et omnis terrae, et omnium reptilium repentium super terram.
2 Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit eum: masculum et feminam fecit eos.
3 Et benedixit eos Deus dicens: Crescite, et multiplicamini, et implete terram, et dominamini eius, et principamini piscium maris, et volatilium coeli, et omnium pecorum, et omnis terrae, et omnium reptilium repentium super terram.
4 Et dixit Deus, Ecce dedi vobis omne pabulum seminale, seminans semen quod est super omnem terram, et omne lignum quod habet in se fructum seminis seminalis; vobis erit ad escam, et omnibus bestiis terrae, et omnibus volatilibus coeli, et omni reptili repenti super terram, quod habet in se spiritum vitae; et omne pabulum viride in escam.
5 Et factum est sic.
6 Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde.
7 Et facta est vespera, et factum est mane dies sextus.
8 Etiam atque etiam de natura hominis post erit uberior considerandi et diligentius disserendi locus.
9 Nunc tamen, ut opera sex dierum nostra inquisitio pertractatioque concludat, hoc primum breviter dicimus, non indifferenter accipiendum quod in aliis operibus dicitur, Dixit Deus, Fiat; hic autem, Dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: ad insinuandam scilicet, ut ita dicam, pluralitatem personarum propter Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum.
10 Quam tamen deitatis unitatem intelligendam statim admonet, dicens, Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei; non quasi Pater ad imaginem Filii, aut Filius ad imaginem Patris; alioquin non vere dictum est, ad imaginem nostram, si ad Patris solius, aut Filii solius imaginem factus est homo: sed ita dictum est, fecit Deus ad imaginem Dei: tanquam diceretur, fecit Deus ad imaginem suam.
11 Cum autem nunc dicitur, ad imaginem Dei, cum superius dictum sit, ad imaginem nostram; significatur quod non id agat illa pluralitas personarum, ut plures deos vel dicamus, vel credamus, vel intelligamus; sed Patrem et Filium et Spiritum sanctum, propter quam Trinitatem dictum est ad imaginem nostram, unum Deum accipiamus, propter quod dictum est, ad imaginem Dei.
Augustinus HOME