monumenta.ch > Augustinus > 27
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 18, 28.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 18, 27.

1 Talis etiam quaestio de spinis et tribulis solet oboriri, et de quibusdam lignis infructuosis, vel cur vel quando creata sint, cum Deus dixerit, Producat terra herbam pabuli seminantem semen, et lignum fructiferum faciens fructum.
2 Sed qui ita moventur, non intelligunt saltem de usitatis formulis humani iuris, quemadmodum appelletur ususfructus.
3 Utilitas enim quaedam fruentium in fructus nomine consideratur.
4 Quantae autem sint utilitates, sive manifestae, sive occultae, omnium quae terra gignens radicitus alit, et ipsi quaedam intueantur, et ab expertis caetera inquirant.
Augustinus HOME