2 | Neque hoc mirum est, quandoquidem etiam temporibus huius vitae laboriosae atque aerumnosae, cum ita sit nemo iustus ut perfectum se audeat dicere, fideliter attestante Apostolo et dicente, Non quia iam acceperim, aut etiam perfectus sim (Philipp. III, 12); cumque adhuc exercendae atque in infirmitate perficiendae virtuti necessariae sint tentationes et molestiae corporales, eodem rursus Apostolo manifestante qui ait, in magnitudine revelationum ne extolleretur, datum sibi esse stimulum carnis, angelum satanae, ut eum colaphizaret, rogatumque a se Dominum tertio, ut discederet ab eo, respondisse sibi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9): tamen et sanctus Daniel inter leones salvus atque intrepidus vixit (Dan. VI, 22; et XIV, 38), qui non utique Deo mentiens in oratione, non tantum peccata populi sui, sed etiam sua fatetur (Id. IX, 4-19); et in ipsius Apostoli manu mortifera vipera inhaesit, nec laesit (Act. XXVIII, 5). |
3 | Potuerunt ergo ista etiam creata nihil nocere, si causa non exstitisset vel terrendorum puniendorumque vitiorum, vel probandae perficiendaeque virtutis: quia et exempla sunt demonstranda patientiae, ad profectum caeterorum; et ipse sibi homo in tentationibus certius innotescit; et iuste salus illa perpetua, quae turpiter amissa est per voluptatem, fortiter recipitur per dolorem. |