monumenta.ch > Augustinus > 22
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 14, 23.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 14, 22.

1 Nonnulla etiam de quibusdam minutissimis animalibus quaestio est, utrum in primis rerum conditionibus creata sint, an ex consequentibus rerum mortalium corruptionibus? Nam pleraque eorum aut de vivorum corporum vitiis, vel purgamentis, vel exhalationibus aut cadaverum tabe gignuntur; quaedam etiam de corruptione lignorum et herbarum, quaedam de corruptionibus fructuum: quorum omnium non possumus recte dicere Deum non esse creatorem.
2 Inest enim omnibus quoddam naturae sui generis decus, sic ut in his maior sit admiratio bene considerantis, et laus uberior omnipotentis artificis; qui omnia in sapientia fecit (Psal. CIII, 24), quae a fine usque ad finem pertendens, et suaviter cuncta disponens (Sap. VIII, 1), nec ea ipsa rerum novissima, quae pro sui generis ordine dissolvuntur, et quarum dissolutionem ex poena nostrae mortalitatis horremus, relinquit informia: sed creat minima corpore, acuta sensu, animantia; ut maiore attentione stupeamus agilitatem muscae volantis, quam magnitudinem iumenti gradientis, ampliusque miremur opera formicularum, quam onera camelorum.
Augustinus HOME