Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 13, 21.
1 | Item quaeritur quid tantum aquarum animalia de Creatore meruerint, ut sola benedicerentur, sicut homines. |
2 | Nam et ipsa benedixit Deus, dicens: Crescite et multiplicamini, et implete aquas maris, et volatilia multiplicentur super terram. |
3 | An in uno creaturae genere dicendum fuit, ut in caeteris consequenter intelligeretur, quae generationibus crescunt? Prius ergo diceretur in eo quod primum tale creatum est, in herba scilicet atque ligno. |
4 | An forte quae nullum haberent propagandae prolis affectum, ac sine ullo sensu generarent, indigna iudicavit illis benedictionis verbis, Crescite et multiplicamini: ubi autem talis inesset affectus, ibi primum hoc dixit, ut in terrenis animalibus etiam non dictum intelligeretur? Necessarium autem fuit hoc in homine repetere, ne quisquam diceret in officio gignendi filios ullum esse peccatum, sicut est in libidine, sive fornicandi, sive ipso coniugio immoderatius abutendi. |