monumenta.ch > Augustinus > 20
Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 12, 19. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 12, 20.

1 Cur ergo et de homine non ita dictum est, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, secundum genus, cum et hominis propago manifesta sit? An quia non ita Deus fecerat hominem ut moreretur, si praeceptum servare voluisset, et ideo non erat necessarius decessori successor: sed post peccatum comparatus est pecoribus insensatis, et similis factus est eis (Psal. XLVIII, 13); ut iam filii saeculi huius generent et generentur, quo possit mortalium genus servata successione subsistere? Quid sibi ergo vult post hominem factum illa benedictio, Crescite et multiplicamini, et implete terram; quod utique fieri posset generando? An nihil hinc temere dicendum, donec ad eum Scripturae locum perveniamus, ubi diligentius ista requirenda atque tractanda sunt? Potest enim nunc fortasse sufficere, propterea de homine non dictum esse, secundum genus, quia unus fiebat, de quo etiam femina facta est.
2 Non enim multa genera hominum, sicut herbarum, lignorum, piscium, volatilium, serpentium, pecorum, bestiarum: ut sic dictum accipiamus, secundum genus, ac si diceretur generatim, ut inter se similia atque ad unam originem seminis pertinentia distinguerentur a caeteris.
Augustinus HOME