monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 12, 18. <<<     >>> 20.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 12, 19.

1 An quia haec ita exorta sunt, ut ex eis alia nascerentur, et originis formam successione servarent, ideo dicuntur secundum genus, propter propagationem prolis, qua permansura creabantur? Sed cur de herbis et lignis non solum dicitur, secundum genus, verum etiam secundum similitudinem, cum et animalia sive aquarum sive terrarum secundum similitudinem suam generent? An, quia genus sequitur similitudo, noluit eam ubique repetere? Nam et semen non ubique repetivit; cum tam herbis et lignis insit, quam animalibus, etsi non omnibus.
2 Observatum est enim quaedam ita nasci ex aquis vel terra, ut sexus eis nullus sit; et ideo semen eorum non sit in eis, sed in elementis ex quibus oriuntur.
3 Hoc est ergo secundum genus, ubi et seminum vis et similitudo intelligitur succedentium decedentibus; quia nihil eorum ita creatum est, ut semel existeret, vel permansurum, vel nullo succedente decessurum.
Augustinus HOME