Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 12, 18.
1 | Non frustra etiam lectorem movet utrumne passim et quasi fortuito an aliqua ratione dicatur, secundum genus, tanquam fuerint et antea, cum primo creata narrentur: an genus eorum in superioribus rationibus intelligendum est, utique spiritualibus, secundum quas creantur inferius. |
2 | Sed si ita esset, hoc de luce, hoc de coelo, hoc de aquis et terris, hoc de coeli luminaribus diceretur. |
3 | Quid enim eorum est, cuius non aeterna et incommutabilis ratio in ipsa Dei Sapientia vigeat, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter? (Sap. VIII, 1.) Incipit autem hoc dici de herbis et lignis, usque ad haec terrena animantia. |
4 | Nam et in eis quae ex aquis creata sunt, quamvis in prima commemoratione dictum non sit; in illa tamen iteratione dictum est, Et fecit Deus cetos magnos et omnem animam animalium reptilium, quae eduxerunt aquae secundum genus eorum; et omne volatile pennatum secundum genus. |