monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 7, 9. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 7, 10.

1 Quia ergo etiam tactu, qui ad terram proprie pertinet, sentiri possunt et fluctus undarum, et flatus aurarum, propterea ipsa quoque aquatilium animalium corpora et terrenis vescuntur, et maxime aves; in terra etiam requiescunt, fetusque propagant: pars enim humoris quae vaporaliter exhalatur, etiam super terras extenditur.
2 Ideoque cum dixisset Scriptura, Educant aquae reptilia animarum vivarum, et volatilia, inquit, super terram; addidit sane, dicens, secundum firmamentum coeli, in quo potest aliquanto manifestius apparere illud quod antea videbatur obscurum.
3 Non enim ait, In firmamento coeli, sicut de luminaribus; sed, volantia, inquit, super terram, secundum firmamentum coeli, id est iuxta firmamentum coeli: quia videlicet hoc caliginosum et humidum spatium, in quo aves volant, illi spatio contiguum est, ubi volare non possunt, quod iam merito tranquillitatis et quietis pertinet ad firmamentum coeli.
4 In coelo ergo volant aves, sed in isto, quod ille psalmus etiam terrae nomine includit; propter quod coelum vocantur multis locis volatilia coeli: non tamen in firmamento, sed secundum firmamentum.
Augustinus HOME