monumenta.ch > Augustinus > 9
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 7, 10.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 7, 9.

1 Proinde scienter tanquam Spiritus Dei, qui scribenti aderat, ex aquis dicit producta volatilia.
2 Quorum natura bipartitum locum sortita est; inferiorem scilicet in unda labili, superiorem vero in aura flabili: illum deputatum natantibus, istum volantibus.
3 Sicut huic elemento congruos duos etiam sensus animalibus datos videmus; olfactum explorandis vaporibus, gustatum explorandis liquoribus.
4 Quod enim et tactu aquas ventosque sentimus, hoc est quod terrae solidum omnibus admiscetur elementis; sed in his crassioribus sentitur amplius, ita ut etiam tangendo contrectari valeant.
5 Ideoque et ista in duabus maxime mundi partibus generaliter terrae nomine complectuntur: sicut ille psalmus ostendit, omnia superiora ab illo principio enumerans, Laudate Dominum de coelis; omniaque inferiora ab alio principio, Laudate Dominum de terra; ubi et spiritus tempestatis et omnes abyssi nominantur, et ignis iste qui urit tangentem (Psal. CXLVIII, 1-8), quia de terrenis et humidis motibus ita existit, ut subinde vertatur in aliud elementum.
6 Et quamvis naturae suae sursum nitendo indicet appetitum, in coelestem tamen superiorem tranquillitatem non potest evadere; quia multo aere superatus et in eum conversus exstinguitur: ac per hoc in ista rerum parte corruptibiliore atque pigriore turbulentis motibus agitatur ad temperandum eius rigorem, et ad usus terroresque mortalium.
Augustinus HOME