monumenta.ch > Augustinus > 5
   

Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, CAPUT V. - Ut ad quatuor elementa varie se habet sentiendi vis in quinque sensibus.

1 Ac per hoc quoniam sentire non est corporis, sed animae per corpus, licet acute disseratur secundum diversitatem corporeorum elementorum sensus esse corporis distributos; anima tamen cui sentiendi vis inest, cum corporea non sit, per subtilius corpus agitat vigorem sentiendi.
2 Inchoat itaque motum in omnibus sensibus a subtilitate ignis, sed non in omnibus ad idem pervenit.
3 In visu enim pervenit represso calore usque ad eius lucem.
4 In auditu usque ad liquidiorem aerem calore ignis penetrat.
5 In olfactu autem transit aerem purum, et pervenit ad humidam exhalationem, unde crassior haec aura subsistit.
6 In gustatu et hanc transit, et pervenit usque ad humorem corpulentiorem: quo etiam penetrato atque traiecto, cum ad terrenam gravitatem pervenit, tangendi ultimum sensum agit.
Augustinus HOME