monumenta.ch > Augustinus > 6
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 4, 7.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 4, 6.

1 Ideoque sunt etiam qui subtilissima consideratione quinque istos manifestissimos corporis sensus secundum quatuor usitata elementa ita distinguant, ut oculos ad ignem, aures ad aerem dicant pertinere.
2 Olfaciendi autem gustandique sensum naturae humidae attribuunt: et olfactum quidem istis exhalationibus humidis, quibus crassatur hoc spatium, in quo aves volitant; gustatum vero istis fluxibilibus et corpulentis humoribus.
3 Nam quaecumque in ore sapiunt, ipsius oris humori commiscentur ut sapiant, etiamsi arida cum acciperentur fuisse videantur.
4 Ignis tamen omnia penetrat, ut motum in eis faciat.
5 Nam et humor privatione caloris congelascit, et cum possint fervescere caetera elementa, ignis frigescere non potest: facilius quippe exstinguitur, ut ignis non sit, quam frigidus maneat, aut sit alicuius frigidi contactu tepidior.
6 Tactus autem, qui est quintus in sensibus, terreno elemento magis congruit: proinde per totum corpus animantis, quod maxime ex terra est, quaeque tacta sentiuntur.
7 Dicunt etiam nec videri sine igne posse aliquid, nec tangi sine terra.
8 Ac per hoc elementa omnia in omnibus inesse; sed unumquodque eorum ex eo quod amplius habet accepisse vocabulum.
9 Ideo autem caloris privatione, cum corpus nimie frigescit, obtundi sensum, quia motus pigrescit, qui ex calore inest corpori, dum ignis aerem, et aer humida, et humor terrena quaeque afficit, subtilioribus scilicet crassiora penetrantibus.
Augustinus HOME