Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 3, 5.
1 | Nec ullo modo arbitrandum est praetermissum esse in hac Scriptura ullum mundi huius elementum, cum quatuor notissimis eum constare persuasum sit, quia videtur hic coelum, et aqua, et terra commemorari, de aere autem taceri. |
2 | Consuetudo quippe nostrarum Scripturarum est, aut coeli et terrae nomine mundum appellare, aut interdum addere et mare. |
3 | Aer itaque vel ad coelum pertinere intelligitur, si qua sunt in eius superioribus partibus tranquillissima et pacatissima spatia; vel ad terram propter hunc turbulentum et caliginosum locum, qui humida exhalatione pinguescit, quamvis et ipse saepius coeli nomine nuncupetur: ac per hoc non scriptum est, Producant aquae reptilia animarum vivarum, et producat aer volatilia volantia super terram; sed utrumque hoc animantium genus ex aquis productum esse narratur. |
4 | Quidquid ergo aquarum sive labiliter undosum et fluidum est, sive vaporaliter tenuatum atque suspensum, ut illud reptilibus animarum vivarum, hoc volatilibus appareat distributum, utrumque tamen humidae naturae deputatur. |