Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 2, 2.
1 | Hos etiam aerios coelos quondam periisse diluvio in quadam earum quae canonicae appellantur, Epistola legimus (II Pet. III, 6). |
2 | Neque enim humida illa natura, quae ita concreverat, ut cubitis quindecim altissimorum montium transcenderet vertices (Gen. VII, 20), potuit ad sidera pervenire. |
3 | Sed quia huius aeris humidioris, in quo aves volitant, vel tota vel prope tota spatia compleverat, periisse qui fuerant coelos in illa Epistola scribitur. |
4 | Quod nescio quemadmodum possit intelligi, nisi in aquarum naturam pinguioris huius aeris qualitate conversa: alioquin non perierunt tunc isti coeli, sed sublimius erecti sunt, cum locum eorum aqua occupaverat. |
5 | Itaque facilius eos secundum illius Epistolae auctoritatem periisse credimus, et alios, sicut ibi scribitur, repositos (II Petr. III, 5-7), extenuatis videlicet exhalationibus, quam sic erectos, ut eis superioris coeli natura loco suo cederet. |