monumenta.ch > Augustinus > 38


Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 18, 38.

1 Solet etiam quaeri, utrum caeli luminaria ista conspicua corpora sola sint, an habeant rectores quosdam spiritus suos: et si habent, utrum ab eis etiam vitaliter inspirentur, sicut animantur carnes per animas animalium, an sola sine ulla permixtione praesentia.
2 Quod licet in praesenti non facile comprehendi possit; arbitror tamen in processu tractandarum Scripturarum opportuniora loca posse occurrere, ubi nobis de hac re, secundum sanctae auctoritatis regulas, etsi non ostendere certum aliquid, tamen credere licebit.
3 Nunc autem servata semper moderatione piae gravitatis, nihil credere de re obscura temere debemus; ne forte quod postea veritas patefecerit, quamvis libris sanctis sive Testamenti Veteris sive Novi nullo modo esse possit adversum, tamen propter amorem nostri erroris oderimus.
4 Nunc ad librum operis nostri iam tertium transeamus.
Augustinus HOME