1 | De fatis autem siderum qualeslibet eorum argutias, et quasi de mathesi documentorum experimenta, quae illi ἀποτελέσματα vocant, omnino a nostrae fidei sanitate respuamus: talibus enim disputationibus etiam orandi causas nobis auferre conantur, et impia perversitate in malis factis, quae rectissime reprehenduntur, ingerunt accusandum potius Deum auctorem siderum, quam hominem scelerum. |
2 | Sed quod animae nostrae non sint natura corporibus ne quidem coelestibus subditae, audiant et philosophos suos: quia vero terrenis corporibus illa corpora superiora non ad ea quae ipsi tractant potentiora sunt, vel hinc aliquando cognoscant, quia cum multa corpora diversorum generum, vel animantium, vel herbarum et arbustorum, uno simul puncto temporis seminentur, unoque puncto temporis innumerabiliter multa nascantur, non tantum diversis, sed etiam iisdem terrarum locis, tantae sunt varietates in progressibus, in actibus et passionibus eorum, ut vere isti, sicut dicitur, perdant sidera, si ista considerant. |