monumenta.ch > Augustinus > 34
Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 16, 33. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 16, 34.

1 Sed dicant quod volunt de coelo, alieni a Patre qui est in coelis: nobis autem de intervallis et magnitudine siderum subtilius aliquid quaerere, talique inquisitioni rebus gravioribus et melioribus necessarium tempus impendere, nec expedit, nec congruit.
2 Et melius credimus ea esse caeteris maiora luminaria, quae sancta Scriptura ita commendat, Et fecit Deus duo luminaria magna: quae tamen non sunt aequalia.
3 Nam consequenter dicit, cum ea caeteris praeposuerit, inter seipsa differre.
4 Ait enim, Luminare maius in inchoationem diei, et luminare minus in inchoationem nactis.
5 Certe enim vel hoc concedent oculis nostris, ut ea manifestum sit amplius caeteris lucere super terram, nec diem clarere nisi luce solis, nec noctem tot stellis apparentibus ita lucere si luna desit, quemadmodum praesentia illius illustratur.
Augustinus HOME