Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 16, 33.
1 | Quaeri etiam solet utrum coeli luminaria ista conspicua, id est sol et luna et stellae, aequaliter fulgeant; sed quod diversis intervallis distent a terra, propterea diversa claritate magis minusque nostris oculis appareant. |
2 | Et de luna quidem qui haec dicunt, non dubitant minus eam lucere quam solem, a quo etiam perhibent illustrari. |
3 | Multas autem stellas vel aequales soli, vel etiam maiores audent dicere, sed longius positas parvas videri. |
4 | Et nobis quidem potest fortasse sufficere, quoquo modo se ista res habeat, artifice Deo condita sidera. |
5 | Quanquam teneamus auctoritate apostolica dictum, Alia gloria solis, alia gloria lunae, et alia gloria stellarum: stella enim ab stella differt in gloria (I Cor. XV, 41). |
6 | Sed quia possunt adhuc dicere, etiamsi non resistant Apostolo: Differunt quidem in gloria, sed ad oculos terrenorum; aut, quia hoc propter resurgentium similitudinem dicebat Apostolus, qui non utique ad oculos aliter erunt et in se aliter, differunt quidem et in seipsis sidera in gloria, sed tamen nonnulla sunt etiam sole maiora: ipsi viderint quemadmodum soli tam magnum tribuant principatum, ut eum radiis suis quasdam stellas, et eas quidem principales, quibus amplius isti quam caeteris supplicant, et tenere dicant, et retro agere a cursu proprio. |
7 | Non enim fit verisimile, maiores aut etiam aequales violentia radiorum eius posse superari. |
8 | Aut si superiores signorum stellas vel septentrionum maiores esse asserunt, quae nihil tale a sole patiuntur; cur ista per signa circumeuntes amplius venerantur? cur eas signorum dominas perhibent? Etsi enim regradationes illas siderum, vel fortasse tarditates, non a sole fieri quisque contendat, sed aliis occultioribus causis; soli tamen istos in suis deliramentis, quibus vim fatorum a veritate devii suspicantur, praecipuam tribuere potestatem ex libris eorum certe manifestum est. |