monumenta.ch > Augustinus > 32
Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 15, 31. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 15, 32.

1 Non desunt tamen qui non eo se arbitrari dicunt lunam primitus a Deo quartam decimam factam, quia plena facta credenda est; sed quia in Scripturis Dei verba sic habent, lunam factam in inchoationem noctis; tunc autem noctis exordio videtur, cum plena est: alias vero et per diem incipit videri ante plenitudinem, et in progressu noctis tanto ampliore quanto minuitur.
2 Sed qui per inchoationem noctis non intelligit nisi principatum (nam et graecum verbum hoc magis indicat, cum dictum est ἀρχὴν· et in Psalmis apertius scriptum est, Solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis [Psal. CXXXV, 8, 9] ), non cogitur a quarta decima numerare, et credere lunam factam primo esse non primam.
Augustinus HOME