monumenta.ch > Augustinus > 31
Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 15, 30. <<<     >>> 32.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 15, 31.

1 Qui ergo de terra non queruntur, quam fecit Deus, cum in principio fecit Deus coelum et terram, quia invisibilis erat et incomposita, et postea tertio die conspicua redditur atque componitur; quid sibi de luna tenebras faciunt quaestionum? Aut si quod de terra dictum est, non temporis intervallo, cum simul Deus materiam rebus concreaverit, sed narrationis distributione intelligunt dictum; cur in hoc quod etiam oculis videri potest, non intuentur integrum corpus habere lunam, et tota sua rotunditate perfectum, etiam cum lumine corniculato, sive incipiens ad terras lucere, sive desinens fulget? Si ergo lumen in ea crescit, vel perficitur, vel minuitur; non luminare ipsum, sed illud quod accenditur variatur: si autem ex una sphaerulae suae parte semper lucet, sed dum eam partem convertit ad terram, donec totam convertat, quod a prima usque ad quartam decimam fit, crescere videtur; semper est plena, sed terrae habitatoribus non semper apparet.
2 Haec eadem ratio est, et si solis radiis illustratur.
3 Non enim potest etiam sic, cum soli proxima est, nisi lucidis cornibus apparere; quia caetera pars, quae tota in orbem illustratur, non est ad terras ut videri possit, nisi cum soli contraria est, ut totum terris appareat quod eius illuminatur.
Augustinus HOME