Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 15, 30.
1 | Qualis etiam luna facta sit, multi loquacissime inquirunt; atque utinam inquirentes loquantur, ac non potius docere conantes! Dicunt enim ideo plenam factam, quia non decebat ut Deus imperfectum aliquid illo die faceret in sideribus, quo scriptum est quod facta sint sidera. |
2 | Qui autem resistunt, dicunt: Ipsa ergo debuit prima luna dici, non quarta decima; quis enim incipit ita enumerare? Ego autem medius inter istos ita sum, ut neutrum asseram; sed plane dicam, sive primam sive plenam lunam Deus fecerit, fecisse perfectam. |
3 | Ipsarum enim naturarum est Deus auctor et conditor. |
4 | Omnis autem res quidquid progressu naturali per tempora congrua quodammodo prodit atque explicat, etiam ante continebat occultum, etsi non specie vel mole corporis sui, tamen ratione naturae. |
5 | Nisi forte arbor quae per hiemem pomis vacua foliisque nudata est, tunc imperfecta dicenda est; aut vero in primordiis etiam suis, cum adhuc nullum fructum dedisset, imperfecta erat illa natura. |
6 | Quod non tantum de arbore, sed nec de ipso eius semine recte diceretur, ubi omnia quae progressu temporis quodammodo procedunt, modis invisibilibus latent. |
7 | Quanquam si aliquid Deus imperfectum fecisse diceretur, quod deinde ipse perficeret, quid reprehensionis haberet ista sententia? Iure autem displiceret, si id quod ab illo inchoatum esset, ab alio diceretur esse perfectum. |