monumenta.ch > Augustinus > 29
Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 14, 28. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 14, 29.

1 Quis in tantum secretum facile irrumpat, et quae signa dicat, cum dicit de sideribus, Et sint in signa? Neque enim illa dicit quae observare vanitatis est; sed utique utilia, et huius vitae usibus necessaria, quae vel nautae observant in gubernando, vel omnes homines ad praevidendas aeris qualitates per aestatem et hiemem, et autumnalem vernalemque temperiem.
2 Et nimirum haec vocat tempora, quae per sidera fiunt, non spatia morarum, sed vicissitudines affectionum coeli huius.
3 Nam si aliquis vel corporalis vel spiritualis motus conditionem istorum luminarium praecessit, ut aliquid a futura exspectatione per praesens in praeteritum traiiceret, sine tempore esse non potuit.
4 Et quis obtineat non fuisse nisi ab exordio siderum conditorum? Sed certae horae, et dies, et anni, quos usitate novimus, non fierent nisi motibus siderum.
5 Itaque si hoc modo intelligamus tempora, dies et annos, ut tempora articulos quosdam quos per horologia computamus, vel in coelo notissimos, cum ab oriente usque in meridianam altitudinem sol insurgit, atque inde rursus usque in occidentem vergit; ut possit deinceps adverti vel luna vel aliquod sidus ab oriente statim post occasum solis emergere; quod item cum ad mediam coeli venerit altitudinem, medium noctis indicet, tunc scilicet occasurum cum sole redeunte fit mane: dies autem totos solis ab oriente usque ad orientem circuitus: annos vero vel istos usitatos solis anfractus, non cum ad orientem, quod quotidie facit, sed cum ad eadem loca siderum redit, quod non facit nisi peractis trecentis sexaginta quinque diebus et sex horis, id est, quadrante totius diei, quae pars quater ducta, cogit interponi unum diem, quod Romani bissextum vocant, ut ad eumdem circuitum redeatur; vel etiam maiores et occultiores annos: nam completis aliorum siderum spatiis, maiores anni fieri dicuntur: si ergo ita intelligamus tempora, dies et annos, nemo dubitat haec sideribus et luminaribus fieri.
6 Ita enim positum est, ut incertum sit utrum ad omnia sidera pertineat quod dictum est, Sint in signa et tempora, et in dies, et in annos; an signa et tempora ad caetera, dies vero et anni ad solem tantummodo.
Augustinus HOME