monumenta.ch > Augustinus > 28
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 14, 29.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 14, 28.

1 Illud autem quod dictum est, Et sint in signa et tempora, et in dies, et in annos, quis non videat quam obscure positum sit, quarto die coepisse tempora, quasi superius triduum sine tempore praeterire potuerit? Quis ergo animo penetrat quomodo illi tres dies transierint, antequam inciperent tempora, quae quarto die dicuntur incipere; vel utrum omnino transierint dies illi? An circa speciem factae rei dies appellatus sit, et circa privationem nox: ut nondum specie formata materia nox dicta sit, unde formanda erant caetera; sicut potest quamvis in rebus formatis, intelligi tamen in ipsa mutabilitate informitas materiae: non enim spatiis vel locorum quasi remotior, vel temporum quasi anterior, discerni potest? An potius in ipsa re facta atque formata eadem mutabilitas, hoc est deficiendi, ut ita dixerim, possibilitas, nox appellata sit; quia inest rebus factis, etiamsi non mutentur, posse mutari? Vespera autem et mane non quasi per temporis praeteritionem et adventum, sed per quemdam terminum, quo intelligitur quousque sit naturae proprius modus, et unde sit naturae alterius consequenter exordium: an aliqua alia ratio sit horum verborum diligentius vestiganda?
Augustinus HOME