Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 13, 27.
1 | An potius, quoniam primo facta intelligitur lucis nomine spiritualis creaturae formatio, consequens erat ut corporalis quoque creatura, id est mundus iste visibilis fieret; qui factus est biduo propter duas partes suas maximas, quibus constat universus, coelum scilicet et terram, secundum hanc rationis collationem, qua et ipsa universa creatura spiritualis et corporalis saepe coelum et terra nominatur: ita ut globus quoque iste turbulentioris aeris terrenae parti deputetur; exhalationibus quippe humidis corporascit: si quid vero tranquilli aeris est, ubi ventosi atque procellosi motus non possunt existere, ad coelestem partem pertineat: post hanc universitatem molis corporeae fabricatam, quae uno loco tota est, quo collocatus est mundus, consequens erat ut impleretur partibus intra universum, quae de loco in locum congruis motibus agerentur? Cuius generis herbae atque arbores non sunt. |
2 | Radicibus quippe ista fixa sunt terrae: et quamvis habeant motus incrementorum suorum, de locis tamen propriis non moventur nisibus suis; sed ubi fixa sunt, ibi aluntur et crescunt: propterea magis pertinent ad terram, quam ad genera rerum quae in aquis et terris moventur. |
3 | Quia ergo visibili mundo constituendo, hoc est coelo et terrae, duo sunt attributi dies, restat ut his mobilibus et visibilibus partibus, quae creantur intra illum, tres dies reliqui deputentur. |
4 | Et quia sicut prius coelum factum est, ita prius est ornandum huiusmodi partibus suis; quarto die fiunt sidera, quibus super terram lucentibus habitatio quoque illustretur inferior, ne habitatores eius in habitationem tenebrosam inducantur. |
5 | Et ideo, quia infirma corpora inferiorum habitatorum, succedente motibus quiete reparantur, factum est ut circumeunte sole, diei noctisque vicissitudine, propter vicissitudinem dormiendi et vigilandi potirentur: nox vero illa non indecora remaneret, sed lunae ac siderum luce, et ipsos consolaretur homines, quibus plerumque operandi est etiam nocturna necessitas; et quibusdam animalibus, quae lucem solis ferre non possunt, ad sufficientiam temperaretur. |