monumenta.ch > Augustinus > 26
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 13, 27.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 13, 26.

1 Et dixit Deus, Fiant luminaria in firmamento coeli, ut luceant super terram, in inchoationem diei et noctis, et ut dividant inter diem et noctem; et sint in signa et tempora, et in dies, et in annos, et sint in splendorem in firmamento coeli, ut luceant super terram.
2 Et factum est sic.
3 Et fecit Deus duo luminaria magna; luminare maius in inchoationem diei, et luminare minus in inchoationem noctis; et stellas: et posuit ea Deus in firmamento coeli, ut luceant super terram, et ut sint in inchoationem diei et noctis, et ut dividant inter lucem et tenebras.
4 Et vidit Deus quia bonum est.
5 Et facta est vespera, et factum est mane dies quartus.
6 In hoc quarto die quaerendum est, quid sibi velit ista ordinatio, ut prius vel fierent, vel secernerentur aqua et terra, priusque terra germinaret, quam in coelo sidera fierent.
7 Neque enim possumus dicere electa esse quaeque meliora, quibus dierum series ita distingueretur, ut finis et medium maxime ornatius eminerent: septem quippe dierum medius quartus est.
8 Occurrit enim illud quia septimo die non est facta ulla creatura.
9 An forte lux primi diei magis respondet ad quietem diei septimi, ut eo modo concinentibus finibus iste ordo texatur, eminentibus de medio luminibus coeli? Sed si primus dies septimo concinit, debet ergo et secundus sexto concinere.
10 Quid autem simile habet firmamentum coeli cum homine facto ad imaginem Dei? An quia coelum totam superiorem mundi partem occupat, et homini in totam inferiorem potestas dominandi tributa est? Sed quid agimus de pecoribus et de bestiis, quas ipso die sexto in suo genere terra produxit? quae illis cum coelo potest esse collatio?
Augustinus HOME