Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 12, 25.
1 | Et dixit Deus, Germinet terra herbam pabuli, ferentem semen secundum genus et secundum similitudinem; et lignum fructiferum faciens fructum, cuius semen sit in ipso secundum similitudinem suam super terram. |
2 | Et factum est sic. |
3 | Et produxit terra herbam pabuli, semen habentem secundum genus, et secundum similitudinem, et lignum fructiferum faciens fructum, cuius semen eius in eo sit secundum genus super terram. |
4 | Et vidit Deus quia bonum est. |
5 | Et facta est vespera, et factum est mane dies tertius. |
6 | Hic moderamen ordinatoris advertendum est, ut quoniam distincta quaedam creatura est herbarum atque lignorum ab specie terrarum et aquarum, ut in elementis numerari non possint, seorsum de illis diceretur ut exirent de terra; et seorsum illis redderentur illa solita, ut diceretur, Et factum est sic; ac deinde repeteretur quod factum est: seorsum quoque indicaretur Deum vidisse quia bonum est; tamen quia fixa radicibus continuantur terris et connectuntur, ista quoque ad eumdem diem pertinere voluerit. |