monumenta.ch > Augustinus > 24


Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 11, 24.

1 Et dixit Deus, Congregetur aqua quae sub coelo est in congregationem unam, et appareat arida.
2 Et factum est sic; et congregata est aqua quae sub coelo est in congregationem unam, et apparuit arida.
3 Et vocavit Deus aridam terram, et congregationes aquarum vocavit mare.
4 Et vidit Deus quia bonum est.
5 Iam de hoc opere Dei propter alterius rei quaerendae necessitatem, in primo nostro volumine satis tractavimus (Lib. I, cc. 12, et 13).
6 Hic itaque breviter admonemus, ut quem forte non movet quaerere quando species aquarum terrarumque creata sit, accipiat isto die non esse factum, nisi ut secernerentur haec duo elementa inferiora.
7 Quem vero movet cur in diebus facta sit lux et coelum, extra dies autem vel ante omnes dies aqua et terra; et cur ad Dei verbum facta sint illa, dicente Deo, Fiat; haec autem dicente quidem Deo discreta, non autem Deo dicente facta inveniantur: habet quod salva fide intelligat, scilicet id quod dictum est ante dierum enumerationem, Terra erat invisibilis et incomposita, cum commendaret Scriptura cuiusmodi terram fecerat Deus, quia praedixerat, In principio fecit Deus coelum et terram; nihil aliud his verbis quam materiae corporalis informitatem insinuare voluisse, eligens eam usitatius appellare quam obscurius.
8 Si tamen tardo intellectui non subrepat ut materiam et speciem, quia verbis Scriptura separat, conetur duo haec etiam tempore separare, tanquam prius fuerit materia, et ei, temporis intervallo interposito, postea sit addita species; cum Deus haec simul creaverit, materiamque formatam instituerit, cuius informitatem usitato, ut dixi, vocabulo vel terrae vel aquae Scriptura praedixit.
9 Terra enim et aqua etiam suis qualitatibus id existentia quod videmus, tamen propter facilem corruptionem propinquiora sunt eidem informitati quam coelestia corpora.
10 Et quoniam per enumerationem dierum iam ex informi quaeque formata numerantur, et ex ista corporali materia iam factum coelum narraverat, cuius multum distat species a terrenis; iam quod ex ea formandum in rerum infima parte restabat, noluit sub his verbis in rerum creatarum ordinem inserere, ut diceretur, Fiat; non acceptura ista residua informitate talem speciem, qualem acceperat coelum, sed iam inferiorem et infirmiorem atque informitati proximam: ut his potius verbis, cum dicitur, Congregentur aquae, et, appareat arida, acceperint haec duo species proprias istas notissimas nobisque tractabiles, aqua mobilem, terra immobilem: et ideo de illa dictum est, congregetur; de hac autem, appareat: aqua enim est labiliter fluxa, terra stabiliter fixa.
Augustinus HOME