monumenta.ch > Augustinus > 23


Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 10, 23.

1 De motu etiam coeli nonnulli fratres quaestionem movent, utrum stet, an moveatur.
2 Quia si movetur, inquiunt, quomodo firmamentum est? Si autem stat, quomodo sidera quae in illo fixa creduntur, ab oriente usque ad occidentem circumeunt, septentrionibus breviores gyros iuxta cardinem peragentibus; ut coelum, si est alius nobis occultus cardo ex alio vertice, sicut sphaera, si autem nullus alius cardo est, velut discus rotari videatur? Quibus respondeo, multum subtilibus et laboriosis rationibus ista perquiri, ut vere percipiatur utrum ita an non ita sit; quibus ineundis atque tractandis nec iam mihi tempus est, nec illis esse debet, quos ad salutem suam et sanctae Ecclesiae necessariam utilitatem cupimus informari.
3 Hoc sane noverint, nec nomen firmamenti cogere ut stare coelum putemus (firmamentum enim non propter stationem, sed propter firmitatem, aut propter intransgressibilem terminum superiorum et inferiorum aquarum, vocatum intelligere licet); nec, si veritas coelum stare persuaserit, impediri nos circuiti siderum ne hoc intelligere possimus.
4 Et ab ipsis quippe qui haec curiosissime et otiosissime quaesierunt, inventum est, etiam coelo non moto, si sola sidera verterentur, fieri potuisse omnia quae in ipsis siderum conversionibus animadversa atque comprehensa sunt.
Augustinus HOME