Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 9, 22.
1 | Et illa quidem apud nos camerae similitudo, etiam secundum litteram accepta, non impedit eos qui sphaeram dicunt. |
2 | Bene quippe creditur secundum eam partem, quae super nos est, de coeli figura Scripturam loqui voluisse. |
3 | Si ergo sphaera non est, ex una parte camera est, ex qua parte coelum terram contegit: si autem sphaera est, undique camera est. |
4 | Sed illud quod de pelle dictum est, magis urget, ne non sphaerae, quod humanum est forte commentum, sed ipsi nostrae camerae adversum sit. |
5 | Quid autem hinc allegorice senserim, Confessionum nostrarum liber tertius decimus habet (Cap. 15). |
6 | Sive igitur ita ut ibi posui, sive aliquo alio modo intelligendum sit coelum sicut pellis extentum; propter molestos et nimios exactores expositionis ad litteram, hoc dico, quod, sicut arbitror, omnium sensibus patet: utrumque enim fortasse, id est et pellis et camera, figurate intelligi potest; utrumque autem ad litteram quomodo possit, videndum est. |
7 | Si enim camera non solum curva, sed etiam plana recte dicitur; profecto et pellis non solum in planum, verum etiam in rotundum sinum extenditur. |
8 | Nam et uter sicut et vesica, pellis est. |